Numeri*

Caput 5: 2

praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
(* Traductions européennes)

Glose

Omnem leprosum.Leprosi sunt haeretici variis errorum maculis polluti, non habentes uniformem colorem doctrinae vel fidei: nec abscondunt imperitiam, sed ostendunt. Nulla vero falsa doctrina est quae non aliqua vera aliquando admisceat. Vera ergo falsis permista in aliqua disputatione vel narratione cujuslibet, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem.