Numeri*

Caput 5: 8

sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia
(* Traductions européennes)

Glose

Exceptio ariete.Arietis oblatio Christi passionem significat, in qua maxime confidimus, quia sine eo nihil possumus. Ipse est sacerdos qui nos Patri per oblationem carnis suae reconciliatJob 15.: ideo illi munera nostra offerimus, quo intercedente veniam mereamur.