Numeri*

Caput 6: 20

susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum
(* Traductions européennes)

Glose

Elevabit:bona scilicet, quae continens operatur, Patri praesentabit, et perpetua mercede faciet remunerari.Sacerdotis,quia ad ejus gloriam pertinet quidquid Nazaraeus bene voluit et opere consummavit:Ipse enim est qui operatur in nobis et velle et perficerePhilip. 2..Post haec,id est, post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, et mercedis retributionem.Bibere:plene et libere haurire spirituale donum, unde:Torrente voluptatis tuae potabis eosPsal. 35..