Glose
Benedicat.[ID.]Notandum quia in hac benedictione nomen Domini tertio inducitur, ut sancta Trinitas intelligatur a quo et per quem et in quo omnia bona sunt petenda et impetranda, quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.Et custodiat.[ID.]Benedictionem quam percepisti, sua conservet gratia:Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam[Psal. 126.].