Numeri*

Caput 7: 19

acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
(* Traductions européennes)

Glose

Phialam argenteam habens septuaginta siclos,etc. Spiritualis scientia in lege et in Evangelio est, quae spirituali gratia ministrante ad salutem hominum scripta et prolata est, hinc rite sacrificium fit, quia nihil tam acceptum Deo, quam meditatio legis cum exsecutione operis.RAB., in Num., tom. 2.Phiala prius de vitro facta, etc., usque ad in Novo Testamento manifestius datus est.