Numeri*

Caput 9: 13

si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
(* Traductions européennes)

Glose

Exterminabitur.Eos qui sub lege erant, comminando instruit, ne tempus paschae observare negligant. Nos quoque admonet, ut spirituale pascha suo tempore faciamus, de quo Paulus ait:Ecce nunc tempus acceptabile,etc.II Cor. 6.. Quia quisquis redemptionem humani generis, quae veri agni immolatione facta est, fide digna non celebraverit, et vitam suam in meliora non converterit, et a vitiis ad virtutes non transierit tempore hujus mortalitatis: ad resurrectionis gloriam in fine veris cultoribus Christi tribuendam non pertinebit, sed exterminabitur a consortio sanctorum.