Numeri*

Caput 9: 14

peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae
(* Traductions européennes)

Glose

Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos,etc.RAB.Ostendit nullam distantiam esse personarum apud Deum. Quicunque enim ad fidem catholicam conversus, et Christi baptismate ablutus, Ecclesiae unitatem intraverit, ecclesiasticis poterit communicari mysteriis.