Glose
Faciant filii Israel phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus,etc.[RAB.-BED.]Cum in veteri Testamento, etc., usque ad Et:Ecce nova facio omnia[Apoc. 21.][BED.]Deinde tertiam septimanam, etc., usque ad extrema charismate spiritali per seipsum illustravit.[ID.]Ipsa quoque lunae conversio, etc., usque ad praecepit eos dispensationis suae testes esse usque ad ultimum terrae[Act. 1.].[ID.]Bene autem luna, etc., usque ad merito quintadecima paschali gaudio adaptatur.[ID.]His quidem paschae vel phase a lege assumptis indiciis, haeredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam annectimus, quia et conditione primitivae lucis excellit, et triumpho Dominicae resurrectionis.[ID.]Septem quoque dies lunae, usque ad quasi:Quod uni dico, omnibus dico[Marc. 13.].[ID.]In nomine quoque paschae, etc., usque ad per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius vicem tendamus.[ID.]Vel in crescente ad homines luna, etc., usque ad convenienter intelligi.