Ruth*

Caput 2: 21

et Ruth hoc quoque inquit praecepit mihi ut tamdiu messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur
(* Traductions européennes)

Glose

Praecepit mihi.Quia Christus omnibus ad se venientibus praecipit, ut magis cum fidelibus suis jungantur ad messem spiritualis segetis, quam cum alienis, cui persuasioni consentit socrus, dicens:Melius est filia;hoc ut bonum et utile non potest negare Synagoga.