

Ecclesiastes*
Caput 7: Versus 6
Melius est a sapiente.Meliora sunt amici vulnera, quam fraudulenta inimici oscula.Verba adulantis magis insensata ad spinas,id est, saeculi curas moventia, quae ducunt ad gehennae incendia: sapiens perfectus nulla argutione indiget, nulla calumnia turbatur. Ergo de sapiente in profectu posito est accipiendum qui aliquando turbatur de iniquitate judicii, cum Deus statim non punit.