

Exodus*
Caput 13: Versus 17
Igitur cum emisisset,etc.[GREG. lib. XXIV Moral. cap. 13]. Saepe conversi in ipso aditu suae conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetiae, praedicamenta doctrinae, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant: quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Aegypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur: quia relinquentibus saeculum quaedam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant: prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent quanto in Deo altius cognoverunt quae ament.