

Exodus*
Caput 15: Versus 11
Quis similis tui,etc.[ORIG., ut supra.]Non simulacris gentium comparat Deum, nec daemonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI:Ego dixi: Dii estis.Et ibid.:Deus stetit in synagoga deorum.Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur,similes ei erimus,similitudo haec non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.