Exodus*

Caput 16: Versus 14

In similitudinem pruinae super terram.Pruina Christum significat: manna enim Dominica die primum datum est, et Christus Dominica die resurrexit.Tusum.Id est mundissimum. Sicut enim frumentum, vel milium, vel aliud tale in mortariolo pilo teritur et folliculis exuitur, sic corpus Christi per tribulationem passionis et pilo crucis mortalitate exutum est. Vel minutum manna subtilitas coelestis doctrinae, quae pilo tunditur ut litteralis sensus exuatur.
(* Traductions européennes)