Exodus*

Caput 25: Versus 29

Parabis et acetabula ac phialas.ID., ibid.Varia vasa quae fiunt ad offerenda libamina, etc., usque ad unde:Quis putas est fidelis dispensator et prudensLuc. 12.?
(* Traductions européennes)

Glose

Parabis acetabula,etc.GREG., hom. 6 in Evang., tom. 2.Quid per phialas et cyathos nisi mensura praedicationis accipitur? etc., usque ad sed etiam parva et subtilia, quae quasi per gustum notitiam praestent.IDEM.Alius doctrina veritatis plenus auditores inebriat, et quasi phialam porrigit: Alius explere quod sentit non valet, sed etiam quia utcumque denuntiat, per cyathum gustum praebet. Qui ergo per doctrinam sapientiae ministrare phialas non possunt, quantum pro divina largitate sufficiunt, propinent proximis cyathos verbi.