Exodus*

Caput 25: Versus 3-6

Haec sunt autem quae accipere debetis,etc.ID., ibid.Cuncta quae sibi Dominus ad faciendum sanctuarium materialiter offerri praecepit, nos quoque, qui spirituales filii Israel, id est imitatores Deum videntis populi esse cupimus, spiritualiter offerre debemus: ut per has oblationes voluntarias ipsi sanctuarium in nobis faciamus, ut ipse habitare in nostro corde et sibi mansionem consecrare dignetur.
(* Traductions européennes)