Exodus*

Caput 25: Versus 9-11

Juxta omnem similitudinem,etc.ID., ibid.Imitari debemus angelos diligendo Deum et proximum, etc., usque ad et post hanc vitam in illud tabernaculum, quod imitaris, introducat.Omnium vasorum.BED.Vasa tabernaculi, singulae personae angelorum, ex quibus Jerusalem, mater omnium nostrum, in vera pace et unitate consistit.Sicque facietis illud. Arcam,etc.ID., ibid., cap. 4.Arca fieri praecipitur, etc., usque ad sed in similitudine carnis peccati venit.Cujus longitudoID.Quaeritur cujus quantitatis sit iste cubitus, etc., usque ad unde patet quia illum designat cubitum quem duo palmi faciunt.Latitudo.ID., ibid.Unius cubiti latitudo pro dispensatione Dominicae charitatis, etc., usque ad ubi eum toto corde diligamus, intremus.ID.Mystice. Longitudo arcae longanimitatem Christi, etc., usque ad quia tarditatem discipulorum longanimiter ferebat.Altitudo, cubitum,etc.ID., ibid.Habet arca cubitum in altitudine, etc., et usque ad hoc tantillum non nisi ab illo habemus.
(* Traductions européennes)