Exodus*

Caput 26: Versus 11

Aeneas quibus jungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum,etc.ID.Bene autem fibulae sunt aeneae, de vocali, scilicet metallo factae, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia justorum. Unde pauper Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderet:Domine,inquitexaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
(* Traductions européennes)