

Exodus*
Caput 26: Versus 24
Eruntque sibi conjunctae.[ID., ibid.]Quia omnis electorum vita una fide et charitate ad coelestia tendit, et in unum finem visionis divinae pervenit, et in una voce recti dogmatis omnis sanctorum praedicatorum sermo convenit. Recederet enim ab invicem compago tabularum si quod unus propheta aut Apostolus dixisset, alius negaretDuabus quoque tabulis,etc.[BEDA, ibid.]Angulares tabulae tabulis parietum per omnia sunt conjunctae, etc., usque ad prophetae consona voce futura esse praedixerunt.[ID., ibid.]Hic non dicitur mensura basium, etc., usque ad sed immobile secura quiete servaretur.Facies et vectes de lignis,etc.[ID., ibid., cap. 7.]Quinque vectes qui tabulas tabernaculi continent, etc., usque ad nec alia quam legis mandata subdidit.