

Exodus*
Caput 26: Versus 5
Quinquagenas,etc.[ID., ibid.]In quinquagesimo anno, etc., usque ad et in cujus perceptione veraciter quiescitur et gaudetur, recte figuratur.[ID., ibid.]Quinquaginta ansulas habent cortinae, quia dono Spiritu sancti agitur, ut in societate pacis, quae est vinculum perfectionis, sibi invicem copulentur electi: futurae quoque spes et memoria societatis et pacis, quae in hac vita habetur, temporibus vel locis discretos una facit pietate concordes.[ID., ibid.]Cortinae in utraque parte habent ansas, etc., usque ad cum justi concordi virtutum qualitate foederantur.Facies et quinquaginta circulos.[ID., ibid.]Hoc plenius explicatur, cum dicitur, etc., usque ad imo ex omnibus electis Christi Ecclesia perficiatur.