Exodus*

Caput 27: Versus 3

Faciesque in usus ejus lebetes.ID., ibid.Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit.Forcipes atque.ID., Ibid.Forcipes sunt praedicatores, etc., usque ad et lucere praecipiunt.Atque fuscinulas, et ignium,etc.ID., ibid.Fuscinulae, quae Graece vocantur , etc., usque ad nostrae vero capacitatis mensuram transcendant.Ignium receptacula.Ad hoc deputata sunt, ut per haec ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinae visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam coelestis sacrificii, quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt.
(* Traductions européennes)