Exodus*

Caput 28: Versus 38

Portabitque Aaron.Portat scilicet sacerdos iniquitates in muneribus et donariis quae obtulerunt Domino, et sanctificaverunt filii Israel: cum pro fructibus dignae poenitentiae, id est eleemosynis, caeterisque operibus justitiae, quae faciunt poenitentes, a reatu scelerum absolvit. Haec quidem ita gerenda institutio divina in habitu pontificis figuravit et verbis manifeste docuit. Proh dolor! autem, quidam donaria accipiunt, imo exigunt, et iniquitates populi non asportant nec castigant, cum ob hoc solum debeant sumere carnalia, quia ministrant spiritualia. Sed quia pro subditis potest efficaciter laborare, praedicare, et Domino supplicare cujus animus divini nominis memoria semper est praeditus, apte subjungitur: Erit autem lamina semper in fronte ejus, etc.Erit autem lamina,etc.BED., ubi supra, cap. 8.Si lamina nomine Dei scripta semper fuerit in fronte Aaron, etc., usque ad promereri festinant.
(* Traductions européennes)