Exodus*

Caput 30: Versus 34

Onychen.Onyche ostreola fertur esse parvula suave redolens, magnitudine humani unguis: unde et onyche Graece dicitur, quia , onyx, Graece dicitur unguis.Galbanum.Galbanum succus ferulae esse dicitur, et nascitur in Syria optimum: cartilaginosum est, et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes.Et thus.Thus Graece, libanum Latine dicitur, a Libano monte Arabiae: alius enim Libanus est Phoenicis, in quo sunt cedri.Thusoptimum, scilicet quod masculinum dicitur, quia in modum humani testis rotundum, cujus arbor nascitur in Arabia ad aeris qualitatem perplexo et in torto vimine.Mystice autem hae quatuor species significant sanctarum virtutum species.
(* Traductions européennes)