Exodus*

Caput 34: Versus 25

Non immolabis,etc.AUG., quaest. 162 et 163.Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quae per pascha occiduntur, et praecipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum?
(* Traductions européennes)