Genesis*

Caput 2: Versus 4

Istae sunt generationes.RAB.Eos tangit qui mundum sine initio dicunt semper fuisse, vel qui a Deo factum putant, sed ex materia quam non fecerit, sed coaeterna ei.In die quo fecit,etc. Diem ponit pro omni tempore, quo primordialis creatura formata est, etc., usque ad sine pluvia et opere humano.Istae sunt generationes coeli,etc.ISID., in Gen., t. 5Numerati sunt sex dies quibus universitas saeculi a capite usque ad finem, etc., usque ad si non peccasset.Antequam oriretur in terra.Id est, priusquam peccaret, id est terrenis cupiditatibus se subderet. Unde sequitur:Non enim pluerat Deus super terram,hoc est, nondum propheticis vel evangelicis nubibus, imbre verbi emisso, animam vivere fecerat, ethomo non erat qui operaretur terram,quia post peccatum homo laborare coepit in terra, necessarias habuit nubes illas, unde virgultum, id est anima virebat. Irrigabat eam fons vitae, id est, inundatio veritatis, loquens in intellectu ejus, ut pluvia de nubibus non egeret antequam peccaret. Hic erat status hominis ante peccatum.AUG., l. 5, de Genes. ad lit., c. 1, tom. 3Alia translatio habet:Hic est liber creaturae coeli et terrae,etc., usque ad magnos veritate, parvulos nutrit affabilitate.AUG., ibid., l. 6, c. 10In prima mundi conditione, etc., usque ad semen ex herba.
(* Traductions européennes)