Genesis*

Caput 2: Versus 5

Et omne virgultum,etc.AUG., ibid., l. 5, c. 4Intelligitur terra causaliter produxisse herbam et lignum, id est producendi virtutem accepisse. In ea enim tanquam in radicibus facta erant quae per tempora futura erant. Fecit ergo antequam essent super terram secundum formabilitatem materiae, quae formanda erant verbo ejus, praecedens formationem non tempore sed origine.Non enim pluerat Dominus,etc.AUG., ibid., c. 5Quasi non fecit Deus sic tunc sicut nunc, etc., usque ad nec creatura moveri posset.
(* Traductions européennes)