

Genesis*
Caput 24: Versus 63
Et egressus fuerat,etc.[HIER.]Per terram australem, Geraram significat, unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebraeo legitur:Egressus est Isaac, ut loqueretur in agrum, inclinata jam vespera;ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte, et Isaac, qui typus Domini fuit, ad orationem quasi virum justum a domo egressum nona hora, vel ante solis occasum, spirituales victimas Deo obtulisse.[GREG. ubi supra.]Ager mundus est, quo Christus egressus est, quia visibiliter apparere dignatus est.Unde Habac. 3:Egressus es in salutem populi tui.Isaac ad meditandum in agro exiit, quia Christus formam humilitatis praebens, exercitium longanimitatis, passionis, et patientiae exempla monstravit, sicut solent juvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera, sputa, lanceam crucemque pertulit, passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus, quia per ipsas ab adversariis liberamur; unde Luc. 21:In patientia vestra possidebitis animas vestras.Inclinata, etc. Quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit; unde psal. CXL: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.