Genesis*

Caput 3: Versus 13

Et dixit Dominus Deus ad mulierem,etc.AUG.Nec ista confitetur peccatum, sed refert in alterum, in impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus David dicit usque in finem saeculi:Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibiPsal. 40.Hoc ab istis dicendum fuit: sed nondum peccatorum cervices considerat Deus: restabant labores et dolores mortis, et contritio saeculi, et gratia Dei, quae in tempore subvenit, docens afflictos non de se praesumere.Serpens decepit,etc. Quasi cujuslibet persuasio praevaleat Dei praecepto.Serpens decepit me,etc.AUG., ibid., lib. 2, c. 30Quomodo his verbis, etc., usque ad cum eo cibo non videret eam mortuam esse.AUG., ibid., c. 28Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare, etc., usque ad sed ex hac homini invidisse ratio ostendit.ALC.Peccatum angeli tacitum, hominis patefactum quia illud incurabile, hoc curatum.Vidit igitur,etc.STRAB.Aperte inexcusabilis ostenditur, cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere.
(* Traductions européennes)