

Genesis*
Caput 3: Versus 24
Ejecitque Adam.[HIERON. Quaest. Hebr., tom. 3]LXX:Et ejecit, et habitare fecit contra paradisum voluptatis, et statuit cherubin, et flammeam rhompheam, quae vertitur ad custodiendam ligni vitae viam.Alius sensus est in Hebraeo; ait enim,et ejecit Dominus,Adam scilicet,et habitare fecit ante paradisum voluptatis cherubin, et flammeum gladium.Non quod Adam habitare fecerit contra paradisum voluptatis, sed, illo ejecto, ante fores paradisi cherubin et flammeum posuit gladium, ne quis posset intrare.Et collocavit,etc.[AUG., ut supra.]Hoc per coelestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quaedam ignea custodia, non tamen frustra, sed quia aliquid de paradiso significat spirituali.Collocavit,etc.[STRAB.]Hoc est per ministerium angelorum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes, dolores et labores hujus vitae, quibus nos exercemur; vel sententia justae damnationis, quae homini est data, qui ita damnatus est ut Christi passione redimi posset. Unde gladius versatilis dicitur, quia potest removeri. Remotus est enim Enoch et Eliae, et quotidie removetur fidelibus, de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus. Nec dicit flammam et gladium, sedflammeum gladium:qui enim ad paradisum redeunt, necesse est ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias hujus vitae exurant, et gladio verbi Dei omnia noxia praecidant.Et collocavit,etc.[ISID., in Gen., tom. 5]Cherubin plenitudo scientiae, haec est charitas quae plenitudo legis est divinae. Gladius flammeus, poenae temporales, quae versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vitae non reditur, nisi per cherubin, id est plenitudinem scientiae, id est charitatem: et per gladium versatilem, id est tolerantiam temporalem.