Genesis*

Caput 49: Versus 10

Non auferetur sceptrum de Juda,etc. Tandiu enim ex semine Judae reges apud Judaeos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judaeorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judaeorum.
(* Traductions européennes)