Genesis*

Caput 5: Versus 25-30

Vixit quoque Mathusala,etc.AUG.Quaeritur quomodo Mathusala secundum annorum computationem post diluvium vivere potuerit, cum omnes, praeter eos qui in arcam ingressi sunt, perierunt. Sed hanc quaestionem codicum mendositas peperit: non solum enim in Hebraeis aliter invenitur, verum etiam in LXX interpretatione, paucis codicibus septem annis ante diluvium Mathusala defunctus reperitur. Quod Mathusala juxta LXX ultra diluvium numerantur anni, inde est quia significat Christum, cujus vita nullam sentit aetatem, ut in majoribus quoque non sensisse diluvium videretur.
(* Traductions européennes)