Genesis*

Caput 5: Versus 3-23

Vixit autem Adam,etc.HIERON., in Quaest. Hebr.. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibusducentorumet quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebraeo habeatcentum annoset reliquos qui sequuntur.Et genuit,etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominisChristumsignificat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam coelestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani.STRAB.Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quiagenuit filios et filias.Haec computatio genealogiarum, quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam haec generatio per denarium usque ad Noe, in quo praeceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, quidedicatiointerpretatur, quia reprobi in praesenti vita spei suae radicem figunt, et ab amore immarcescibilis haereditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. 5:Vidit stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim.In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic manentem civitatem non quaerunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum aeternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhaeret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretaturhomovelrubra terra;Seth,positiovelresurrectio;Enos,homo;Cainan,lamentatio;Malalehel,laudans Deum;Jared,roboratus;Enoch,dedicatio;Mathusalam,mortis emissio;Lamech,humiliatus;Noe,requies.Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam aeternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Noe quirequiesinterpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum coelorum.
(* Traductions européennes)