

Genesis*
Caput 6: Versus 14
Fac tibi arcam de lignis.Scilicet fortibus et insolubilibus, et bene coarctatis; quae alia translatio dicitquadrata,ut nec vi ventorum nec inundatione solvetur.Mansiunculas,etc.[STRAB.]LXX:Bicamerata et tricamerata in arca facies: bicamerata in inferioribus, tricamerata in superioribus.Quinque ergo mansionibus distincta sunt: prima, id est inferior, fuit stercoraria, quo stercora defluebant, ne qui erant in arca fetore laederentur; secunda, apothecaria; tertia, immitium animalium et serpentium; quarta, mansuetorum; quinta, id est suprema, hominum et avium. Ostium, ubi bicamerata et tricamerata jungebantur, id est, inter apothecariam et bestiarum habitationem.[AUG.]In prima habitatione in inferioribus semel camerata erat arca, in secunda super inferiorem habitationem bicamerata. In tertia vero super secundam tricamerata. Dicunt alii in inferioribus duas fuisse mansiunculas, et sic arcam fuisse bicameratam. Harum inferior stercora suscipiebat, secunda escas, quae apothecaria dicebatur; in superioribus tricamerata erat, ubi homines et animalia congrua distinctione continebantur.[ISID. in Gen., tom. 5]Arcam construxit Noe de lignis imputribilibus, etc., usque ad in quinque prophetizatus, in sexta evangelizatus.