

Leviticus*
Caput 13: Versus 3
Pilos.Cogitationes, quibus anima ornatur, mensque contegitur, a qua generantur, sicut caput capillos generat, quibus ornatur et tegitur. Undecapilli capitis vestri omnes numerati sunt[Matth. 10.]. Inde Nazaraei caput non tondent[Num. 6.], quia superfluas cogitationes non habent, sanctas autem deponere sanctum, damnum est.Humilior carne,etc. Humilior seipso: unde recte veniam non meretur. Vinci enim ab alio majori, portabile est; bonum autem a Deo praeceptum non operari[dividit enim Dominus prout vult], ut seipso quispiam deterior fiat, hoc importabile est.