Leviticus*

Caput 14: Versus 4

Duos passeres.ID.Divinitatem, scilicet et humanitatem Christi.Quae munda,quia peccatum non habuit;et viva,quia ex peccato non fuit obnoxia mortis.Quos vesci,etc. Quia,Verbum caro factum est,etnisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis.Lignum cedri.ISICH.Crucem, quae contra omnia fortis, sicut cedrus fortis et imputribilis.Vermiculum.LXX: Coccinum tortum passionem, scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate, et impassibilitate contextum.Hyssopum.Gratiam Spiritus sancti, quae nostrae emundationi cooperatur. Unde:Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor,etc.Psal. L.
(* Traductions européennes)