

Leviticus*
Caput 16: Versus 13
Ut positis,etc. Aaron pro dignitate sacerdotii, Christum et alios sacerdotes significat. Christussuper ignem,id est doctrinam, ponit aromata, id est, orationem; etvapor nebulae,id est, virtus orationis, operit oraculum, id est carnem, ex qua nobis propitiatio peccatorum in Christo, qui est et testimonium. Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens, in igne doctrinae spiritualis, aromata orationis, cujus virtus operit oraculum, quod est super testimonium, nec permittit eum quaerere de passione Christi, quae sunt supra virtutem quaerentis, et non morietur immoderatis, scilicet quaestionibus.Et non morietur.Caro ejus non vidit corruptionem, quia vapore aromatum operiebatur virtute, scilicet orationis, de qua dicitur.Non dabis sanctum tuum videre corruptionem[Psal. 15.].