

Leviticus*
Caput 21: Versus 13
Virginem ducet uxorem.[HIERON., epist. ad Fabiolam.]Vidua est cujus maritus, etc., usque ad unde:Despondi enim vos uni viro virginem castam,etc.Nolo discipulam conjugemque pontificis quidquam habere veteris hominis.Si consurreximus cum Christo, quae sursum sunt sapiamus,praeteritorum obliti, futurorum avidi. Infelix Simon qui post baptismum de antiquo matrimonio cogitavit, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit.