

Leviticus*
Caput 25: Versus 44
Servus et ancilla.[ISICH.]Ostendit quid distet inter eos, quos ex infidelibus Deo salvamus, quosque jam fideles, et nobis similes vocationis et conversationis dignitate pro tempore virtutibus attenuatos corrigimus: hi enim usque ad jubilaeum apud nos operantur, illi autem servi sunt perpetui.