Leviticus*

Caput 27: Versus 7

Femina decem.ID.Vel didrachmas, id est viginti drachmas vel ducentos obolos, custodiam scilicet decem mandatorum, quae duplicantur secundum litteram et spiritum, in quibus non est praeceptum jejunium, quia provectos decet necdum perfectos.Ab uno.Unius mensis est, qui nunc in fide genitus est, quibus dicitur:Quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo, lac concupiscite,etc.I Petr. 2..Quinque.Vel didrachmae, scilicet ut masculus duplices sensus sensus habeat, et quae sensibiliter audit, intelligibiliter suscipiat. Sic enim ad perfectionem ducitur, propter quod centum obolorum est pretium ejus: centenarius autem perfectus est.Pro femina.ID.Pro femina tres didrachmae, etc., usque ad quasi jam participes evangelicae conversationis.Sexagenarius.Qui excellentiam conversationis promisit, sicut virginitatem, vel mundi abrenuntiationem, sed infirmatus est.Dabit quindecim.Vel didrachmas, quae sunt triginta drachmae. Tres enim fructus bona terra reddiditMatth. 13.: centenarium, id est virginem esse vel mundo abrenuntiare; sexagenarium, scilicet continentiam; tricenarium, id est casti conjugii conversationem.
(* Traductions européennes)