Leviticus*

Caput 4: Versus 7

Super cornua.Hoc altare sedem Dei, id est Seraphin significat, unde Esa:Volavit ad me unus de Seraphin, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulit, de altariIsa. 6.. Thymiama, secundum LXX, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei? de coelo namque ad nos descendunt. Unde Jacobus ait:Quae autem desursum sapientiaJac. 3.. Quatuor autem virtutes, sapientia, justitia, fortitudo, temperantia, quia caeterarum virtutum genera continent, nominantur cornua: has inungit Deus proprio sanguine confortans, scilicet majori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque praevalere.Altaris,etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate naturae permanentes? Si autem peccatum quod Christi sanguine piaretur, non admiserunt, per sanguinem tamen ejus nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus.In basim.Basis, pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus: ideo angelorum quoque redemptio Christus diciturCol. 1..Altaris holocausti.Corporis Christi. Ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et altare. Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulus:Habemus altare de quo non habent potestatem edere qui tabernaculo deserviuntHeb. 13.: hoc est, corpus Christi, de quo non licet edere Judaeis; hoc altare est in introitu tabernaculi, id est coeli, quia per ipsum ingressum habemus in coelum.Et adipem.Mystice, delectationes et desideria carnis; quae tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gulae, et coitus desiderium. Quae autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim et esuriem, et hujusmodi. Haec autem Patri obtulit, ad cujus transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus.
(* Traductions européennes)