

Leviticus*
Caput 5: Versus 12
Pugillum.In pugillo Scriptura significatur, quo scribitur. Scriptum est autem:Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies[Matth. 28.]. Per pugillum ergo innuit Deum exorandum esse, ut meminerit scriptae misericordiae suae, ut eam nobis donet: sicut fratribus donari jubet; hoc enim orantem mundabit sacerdos magnus.