

Leviticus*
Caput 6: Versus 16
Reliquam,etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiae in futurum conversatur.In loco.Ecclesia, quae est introitus et vestibulum coeli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII:In ecclesiis benedicite Deo,est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui.