

Leviticus*
Caput 7: Versus 24
In varios usus.Non solum bonorum imitando opera, sed etiam malorum nobis in exemplum trahendo. Legimus enim Herodem natalis sui diem celebrasse, et epulas sanguine foedasse[Matth. 14.]: tale desiderium in usum habemus ut caveamus, sed econtrario nostri natalis diem quo in paradiso fuimus, cum luctu et afflictione memoremus. Pharisaeus superbiens ait:Gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines,etc.[Luc. 18.]Nos econtrario dicamus:Deus, miserere mei, quia non sum similis servis tuis,qui angelicam ducunt vitam in terris.