Leviticus*

Caput 8: Versus 10

Tulit,etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud:Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae,etc.Psal. 44.. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam:Spiritus Domini super me, eo quod unxerit meIsa. 61.. Quae autem Pater et Spiritus sanctus, haec eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens.
(* Traductions européennes)