

Leviticus*
Caput 8: Versus 14
Obtulit,etc.[ISICH.]Quae sit hujus legis virtus, etc., usque ad necessario autem filii Aaron tanquam communicantes ei sacrificio manus imponunt.[AUG., quaest. 23 in Levit.]Cum sacrificia pro peccatis memoraret, etc., usque ad et sanguinem fusum ad basim altaris sacrificiorum.Obtulit,etc.[ISICH.]Lex sacerdotem in multis Christum figurantem, etc., usque ad ovibus praecepit.Obtulit,etc. Mysteriorum traditionem, et pascha mysticum, quod Christus celebravit cum discipulis suis[Matth. 26.], significataries: secundusnominatur, quia post agnum in coena immolatum, seipsum obtulit; unde Aaron super caput arietis manus imposuit cum filiis suis, quia communem coenam cum discipulis suis Christus celebravit; sed Moyses specialiter hoc sacrificium obtulit, quia plus aliis figuram Christi expressit, qui maxime sacrificium suum fecit.