Leviticus*

Caput 8: Versus 7

Vestivit.HIERON., ibid.Discamus prius communes sacerdotum vestes, etc., usque ad quia in tela non potest fieri hujusmodi opus.ID.Secunda est ex lino poderis, id est talaris duplici syndone, quam Josephus vocat byssinam, haec adhaeret corpori ita arcta et strictis manicis, ut nulla in veste ruga sit, et usque ad crura descendat. Tales solent habere milites lineas quas camisias vocant, aptas membris et astrictas, ut ad omnia expediti sint. Hac sacerdotes utuntur tunica, habentes vestitorum pulchritudinem, et nudorum celeritatem, quae dicitur linea.Tertium cingulum, serpentis pelli quam in aestate exuit simillimum, ut longum marsupium in rotundum textum, sub tegmine cocci, purpurae, hyacinthi, et byssi: propter decorem et fortitudinem, ita polymite distinctum, ut diversos flores et gemmas artificis manu non intextas, sed additas putes. Hoc balteo inter umbilicum et pectus linea tunica stringitur, qui quatuor digitorum habens latitudinem et magna ex parte ad crura descendens, cum expeditione ad sacrificia opus est, in laevum humerum retorquetur.HIERON.Quartum est rotundum, etc., usque ad statim moriturus.ID.Sextum Hebraice, etc., usque ad in humeris portet.ID.Septimum parvulum est, etc., usque ad et una textura videntibus putaretur.ID.Octava est lamina aurea, etc., usque ad totamque pontificis pulchritudinem Dei nomen coronet et protegat.Mala autem Punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura demonstrant et tonitrua, vel terram et aquam et omnia elementa inter se consonantia, et sic sibi perplexa, ut sint in singulis omnia.HIERON.Hebraei quatuor colores, etc., usque ad providentia penetrat universa.ORIG., hom. 6 in Levit.In Exodo, ubi de sacerdotalibus mandatur vestibus, etc., usque ad ne sanctum detur canibus et magaritae ponantur ante porcosMarc. 7..Et inducens,etc. LXX:Induit tunicam et praecinxit zonam et vestivit eum epomidem.Incarnationem Christi exsequitur. Totum enim hominem suscepit, corpus scilicet et animam;tunicamterrenum appellavit, quia de terra est; epomidem coelestem, quia poderis est. Ethyacinthina,qui est color coelestis: utrumque enim suscepit, et utrumque salvavit.HIERON.In tunica hyacinthina, mala Punica, et tintinnabula: quia tanta debet esse pontificis scientia, ut gressus ejus et motus et omnia vocalia sint, et veritatem, quam mente concepit, habitu resonet; quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit. Sine tintinnabulis, coloribus diversis, gemmis, floribusque virtutum nec in Ecclesiam ingreditur, nec pontifex est.Humerale,etc.ORIG.Imposuit Moyses pontifici, superhumerale, quod est humerorum ex circumductione vestis ornatus: humeri autem laboris et operis indicta sunt. Vult ergo pontificem in operibus esse ornatum: non enim sufficit sola scientia,sed qui fecerit et docuerit hic magnus vocabiturI Tim. III; Matth. 5..Superhumerale.HIER.Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onychinos, qui desuper humeros tegunt, interpretantur duo hemisphaeria, quorum aliud super terram, aliud sub terra; vel solem et lunam qui desuper rutilant.ID.Duo lapides in superhumerali Christus et Ecclesia, duodecim apostolorum qui ad praedicationem missi sunt nomina continentes, vel littera et spiritus in quibus omnia legis mysteria; a dextris spiritus, a sinistris litteraII Cor. 3.. Per litteras ad verba, per verba venimus ad sensum. Pulcher ordo ipso habitu sacramenta significans: in humeris opera, in pectore ratio, unde et pectusculum comedunt sacerdotes.
(* Traductions européennes)