

Numeri*
Caput 19: Versus 5
Comburetque eam cunctis videntibus.[ID.]Per pellem et carnem et sanguinem et fimum, sacrificia in veteri testamento habita, quae infirmitatem Domini nuntiabant, significantur. Quia omnia postmodum spiritaliter a patribus intellecta juxta exterius mysterium stercora sunt vocata, unde Paulus:Omnia arbitratur ut stercora[Philip. 3.], quae flammae traduntur. Quamvis enim primum carnaliter sint exhibita, postmodum per Spiritum sanctum intelligentiae igne consumpta sunt.[AUG.]Et cremabunt eam in conspectu ejus.Puto quia crematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura enim est ignis ut in superna moveatur, et in ipsum convertatur quod crematur. Nam et ipsum cremare de Graeco in Latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est in conspectu ejus, id est, in conspectu sacerdotis, significare videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium.Tam pelle et carnibus ejus,etc.[ID.]Quod vero sequitur:pellis ejus et carnes et sanguis ejus cum stercore ejus comburentur:id expositum est quomodo cremabitur, et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quae commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, sed etiam contumelia et abjectio plebis quae in stercore significaretur, converteretur in gloriam quam combustionis flamma significat.[RAB.]Per pellem et carnem exterior Christi operatio significatur: per sanguinem subtilis et interna virtus exteriora facta vivificans; per fimum lassitudo, sitis, esuries, et timor mortis, et quaecunque ex humanitate pati voluit. Quidquid enim defectu mortalitatis habuit, quasi fimus in eo abjiciendum fuit; quae omnia igni cremanda sunt, id est, juxta veritatem Spiritus sancti intelligenda, ut quae ab eo corporaliter gesta sunt per incorporeum divinitatis Spiritum disposita sentiantur.