Numeri*

Caput 23: Versus 9

De summis,etc. Quasi, ideo non debet maledici, quia alta et coelestis ejus vita. Nemo intelligit eam, nisi ad eminentem scientiam ascenderit.ORIG.Alia littera, etc., usque ad consurgentes cum Christo exercuerint super terram.Vide,etc. Actus Jacob, id est activorum, videntur: contemplatio Israel, id est contemplativorum, tantum intelligitur. Vel, in futura resurrectione Jacob, videbitur, id est corpus Israel intelligitur, id est, resurgentium anima et spiritus.Populus solus.Quia non est permistus caeteris hominibus, nec inter caeteras gentes reputatus, certis nobilitatus privilegiis, observationibus et legitimis suis, sicut tribus Levi non est permista caeteris.Populus solus habitabit,etc.ORIG.Spiritualis Jacob et Israel, etc., usque ad inter gentes ultra reputabitur.Quis numerare.ID.Alia littera, etc., usque ad et patitur illa quae in secundo libro Regum sunt scripta.
(* Traductions européennes)