Numeri*

Caput 25: Versus 13

Pactum.Quisquis zelo Dei compunctus carnis stimulos contemnit, comprimit; vel subjectos, ne lasciviant, corrigit, sempiternum sacerdotium acquirit, pertinens ad eumdem, de quo dicitur:Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem MelchisedechPsal. 109., cum quo aeternum regnum possidebit. Interpretatur autem Phinees ore parcens, vel ore requievit, vel oris augurium: Eleazar, Deus meus adjutor, vel Dei adjutorium; Aaron mons fortitudinis, vel mons fortis. Quae nomina congrue praedictum sensum exprimunt: qui enim se ore continet ne prava loquatur, et mysteria coelestia exponit auditoribus, per Dei adjutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter ascendit.Erat autem,etc.RAB. in Num.Israelita qui fornicatus est cum Madianitide, etc., usque ad ubi cruciatur die ac nocte usque ad novissimum quadrantem.
(* Traductions européennes)