Numeri*

Caput 25: Versus 9

Occisi sunt viginti quatuor millia.Quia lumen veritatis et justitiae relinquentes, caecitatem idololatriae et fornicationis amaverunt, solis aeterni lumine privati, mortis tenebras incurrunt. Visibilis enim sol viginti quatuor horis orbem illustrat, et suo ambitu noctis tenebras fugat; sic et Christus ad fugandas peccati tenebras per apostolos et prophetas mundum illustrat.
(* Traductions européennes)