Numeri*

Caput 27: Versus 20

Et dabis.ISID. in Num.Jesus succedit Moysi, etc., usque ad et remissionem peccatorum, etc.Et partem gloriae.Quasi, facies eum socium gloriae tuae: non enim res hujusmodi quasi partiliter divisae minuuntur, sed totae sunt omnibus, totae singulis, qui earum habent societatem.Ut audiat,etc.ORIG., hom. 22Si sacrificia et instituta legalia usque in praesens mansissent, Evangelii fidem exclusissent. Erat enim in illis magnitudo et reverentiae plena religio, quae primo aspectu stupefaceret intuentem. Quis enim videns sanctuarium, altare, sacerdotes sacrificium consummantes, et omnem illius rei ordinem, non putaret plenissimum hunc esse ritum quo Deus coleretur creator omnium? Sed gratias adventui Christi, qui illa destruit quae magna videbantur in terris, et cultu Dei a visibilibus ad invisibilia transtulit, et a temporalibus ad aeterna. Sed ipse Christus aures requirit quae haec audiant, et oculos qui haec videant.
(* Traductions européennes)